Adhuc de ulteriori curia infra



[1] misericordia iiijd. Johannes Glouereman ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Johanne Glouere seniore in ij placitis perplegium eiusdem Johannis Glouere
[2] misericordia ijd. Johannes Glouere senior queritur de Willelmo Steuenson in placito debiti iiijs pro ij petris lane ei venditis ante Festum Natalis domini Anno xxmo ad dampna &c et dictus Willelmus venit in Curia et non potest dedicere ideo in misericordia &c
[3] ijd. Willelmus Walkelin querens optulit se versus Thomam Derby in placito transgressionis destruccionis ordei sui in le parokkysyke et herbagii sui ibidem cum una equa Grey ulteriori anno ad dampna xijd et compertum fuit per Inquisicionem quod culpabilis ad dampna jd et erit in misericordia &c
[4] ijd. Andreas Murdoc in misericordia quia non est prosecutus versus Egidium Jurdan in placito transgressionis
[5] ijd. Willelmus Dextere querens optulit se versus Johannem Dextere in placito transgressionis de fractura cepis et fugacione carecte et sursum tractacione plantularum super caput stagni cont' ulteriori anno ad dampna xs et compertum fuit per Inquisicionem quod Culpabilis ad dampna jd et erit in misericordia
[6] Johannes Roudeland in misericordia quia non est prosecutus versus Willelmum Palfreyman in placito transgressionis
[7] Finis Cs. Johannes de Thorneton et Isabella uxor eius venerunt in Curia et ceperunt de domina j mesuagium in le Byggyng quondam Johannis Palfreyman j mesuagium vacuum in le Northend j virgatam et j bovatam terre quondam Thome Cuyntem j acram terre super Wydon' j peciam terre subtus Burley' et x acras et dimidiam terre de terra Ricardi Payn quas Johannes othe Grene nuper tenuit Tenendum et habendum prefatis Johanni de Thorneton et Isabelle uxori sue ad voluntatem secundum consuetudinem manerii per servicia inde debita et consueta Et dant domine pro fine ad ingressum Cs. Et fecerunt fidelitatem perplegium Thome Hutte Walteri Wryght Ricardi Hulle et Johannis de Bredon' &c
[8] Finis xviijd. Agnes que fuit uxor Johannis de Melton' venit in Curia et cepit de domina j mesuagium et j bouatam terre que predictus Johannes quondam tenuit Tenendum eidem Agneti secundum consuetudinem manerii per servicia debita et inde consueta Et dat domine pro fine ad ingressum xviijd et fecit fidelitatem perplegium Ricardi Hulk et Willelmi Stowe &c
[9] Finis xld. Johannes de Bredon' venit in Curia et cepit de domina j cotagium in le Kirkegate quod Johannes Snaythe capellanus prius tenuit et sursum reddidit ad opus suum Tenendum {sibi et suis} ad voluntatem secundum consuetudinem manerii per servicia inde debita et consueta Et dat domine pro fine ad ingressum iijs iiijd et fecit fidelitatem perplegium Johannis Glouere et Johannis de Wysowe &c
[10] Finis xs. Robertus Claybrooke venit in Curia et sursum reddidit in manus domine j cotagium quondam Thome Chesterschir' ad opus Alani Burdon' Et super hoc venit predictus Alanus in Curia et cepit de domina predictum cotagium cum pertinenciis Tenendum eidem Alano Margerie uxori sue et Henrico filio eorum ad voluntatem secundum consuetudinem manerii per seruicia inde debita et consueta Et dat domine pro fine ad ingressum xs et fecit fidelitatem perplegium Johannis Glouere et Johannis de Bredon'