Loughtteburgh' Curia tenta ibidem die martis xijmo die Februarii anno regni regis Ricardi secundi xxjmo


[1] misericordia iiijd. Johannes Dextere junior in misericordia quia non est prosecutus versus Johannem de London' in ij placitis videlicet deceptionis et detencionis
[2] ijd. Radulphus Irnemongere queritur de Johanne Kilburne in placito debiti xiijs iiijd ei acomodatorum et idem Johannes cognouit et erit in misericordia
[3] iiijd. Johannes Dextere junior in misericordia quia non est prosecutus versus Thomam Kyngwod et Agnetem uxorem eius in ij placitis debiti
[4] ijd. Willelmus Fouler ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Johanne de Wysowe in placito debiti
[5] ijd. Johannes Nauntell' de Hatherne queritur de Ricardo Fysshe in placito debiti xviijd aretro de j jumento ei vendito apud Loughtteburgh' ad Festum Sancti Petri in aduincula nunc ulteriore ad dampna xijd et dictus Ricardus venit et dedicit unde vadiauit legem cum iiijta manu et deficit de lege ideo in misericordia
[6] ijd. Ricardus Fysshe ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Alicia Dextere in placito debiti
[7] ijd. Johannes Gedlyng' ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Simone Breton' in placito transgressionis
[8] ijd. Johannes Tayliour ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Agnete Bailly in placito debiti
[9] ijd. Willelmus Palfreyman et Hugo Styghtley ponunt se in misericordia pro licencia concordandi cum Johanne Gedlyng in placito transgressionis
[10] ijd. Rogerus Chaloner queritur de Johanne Walker juniore in placito transgressionis de eo quod ubi ulteriori anno acomod' ei j equum et ille debitum modo debuisset ferrasse eundem equum cum ferro non sic fecit ad dampna xld et compertum fuit per Inquisicionem quod culpabilis ad dampna iiijd et erit in misericordia
[11] ijd. Thomas de Whatton' queritur de Thoma Clerk' juniore et Roberto fratre suo in placito conuencionis fracte de eo quod apud Wodethorp' in dicto Anno xxmo postquam Willelmus Brounsmyth junior mortuus fuit ijdem Thomas et Robertus manuceperunt reparasse debitum modo eadem tenementa que idem Willelmus {... ... ...} Thomas de Whatton tenunt ibidem et nondum simul fecit ad dampna xxs et compertum fuit per Inquisicionem {... ...} culpabilis et ideo dictus Thomas {... ...} in misericordia pro iniusta querela &c
[12] ijd. Willelmus Hawys ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Johanne de Wysowe in placito debiti perplegium Warn' [= Warennarii]
[13] ijd. Willelmus Fouler ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Alano Burdon' in placito debiti
[14] ijd. Johannes Palmer et Agnes uxor eius ponunt se in misericordia pro licencia concordandi cum Alicia Dextere in placito debiti
[15] ijd. Johannes Smyth in misericordia quia non est prosecutus versus Johannem Tayliour in placito debiti
[16] ijd. Johannes Herberd et Agnes uxor eius ponunt se in misericordia pro licencia concordandi cum Johanne Sheperd in placito debiti
[17] Bowdon' ijd. Willelmus de Bowdon' queritur de Willelmo de Kirkeby in placito transgressionis de fractura haye et prostracione salicium et plantrees et fractura murorum tenementorum suorum in le Byggyng ulteriori Anno que tenementa de eo ad firmam ad dampna xld et compertum fuit per Inquisicionem quod culpabilis ad dampna vjd et erit in misericordia
[18] ijd. Willelmus de Kirkeby queritus de Willelmo Bowdon' in placito conuencionis fracte de eo quod non reparauit tenementa que tenuit in le Byggyng {ulteriori anno} in tectura et factura murorum sic conuen[...] ad dampna xs Et compertum fuit per Inquisicionem [... ...] culpabilis et ideo dictus Willelmus Kirkeby in misericordia pro iniusta querela &c
[19] ijd. Willelmus Chesterschir' ponit se in misericordia {pro licencia concordandi cum} Matillde [...] [in placito debiti]
[20] attachiatur misericordia ijd. Warn' [Warennarius] in misericordia quia non attachiauit Willelmum Dextere ad respondendum Rogero [...] in placito debiti et preceptum attachiare contra proximam Curiam
[21] ijd. Johannes Spicere ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Johanne Sheperd in placito debiti
[22] ijd. Willelmus Palfreyman queritur de Willelmo de Stanton' in placito transgressionis de asportacione herbe prati sui per famulos suos de Haywod' Hoke ulteriori Anno ad dampna xld et compertum fuit per Inquisicionem quod culpabilis ad dampna ijd et erit in misericordia &c
[23] ijd. Johannes Sheperd ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Willelmo Burton' in placito transgressionis
[24] Thomas Flesshewer queritur de Willelmo Bowdon' in placito debiti xxijd per ipsum manu[...] et ille non potuit dedicere ideo in misericordia &c
[25] ijd. Nicholas Welymot ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Ricardo Fysshe in placito detencionis
[26] Willelmus Bowdon' queritur de Willelmo Kirkeby in placito transgressionis de capcione et cremacione straminis sui ulteriori [Anno] [...] sua in le Byggyng sine licencia ad dampna xijd et compertum fuit per Inquisicionem quod culpabilis [... ...] Bowdon' in misericordia pro iniusta querela &c
[27] Finis ijs. Philippus de Ecton' venit in Curia et cepit de domina j peciam terre in [f]oro vocatam Oldebothes Tenendum [...] secundum consuetudinem manerii pro [xvjd] [de Redditu] per Annum ad [... ...] equaliter soluendis [... ...]
[28] Finis xijd. Willelmus Fouler venit [... ...] prius tenuit et sursum reddidit [... ...] et consueta Et dat domine pro fine ad [ingressum xijd] [... ...]
[29] Finis vjs viijd. Johannes Dextere venit in Curia et sursum reddidit in manus domine unum cotagium in Foro de Loughtteb[urgh] [... ...] Roberti Payn ad opus Johannis Forstere Et super hoc predictus Johannes Forstere venit in Curia [... ...] domina predictum cotagium Tenendum sibi Emme uxori sue et Johanni filio eorundem ad voluntatem [secundum] consuetudinem manerii per seruicia inde debita et consueta Et dat domine pro fine ad ingressum [vjs] viijd et fecit fidelitatem perplegium Thome Flesshewer et Ricardi Hulle &c