Loughtteburgh Curia tenta ibidem die martis xxmo die Nouembris Anno regni regis Ricardi secundi xxjmo



[1] iijd. Alicia Dextere queritur de Johanne Lue in ij placitis debiti videlicet viijs pro braseo et [sic] ei acomodato et ij bussellis frumenti et jd [... ...] uxori sue acomodato ad Festum Natalis domini Anno xxmo detentis ad dampna xld et dictus Johannes venit in Curia et non potuit dedicere [...] et dampna taxantur ad viijd.
[2] ijd. Johannes Bretonman ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Radulpho Irnemongere in placito debiti
[3] ijd. Johannes Kilburne ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Johanne Walker in placito debiti
[4] ijd. Johannes Plasterer et balliuus in misericordia quia non habent Johannem Lord ad respondendum Roberto Irnemongere capellano in placito debiti
[5] ijd. Robertus Hulle in misericordia pro licencia concordandi cum Johanne Forstere in placito debiti
[6] ijd. Abbas de bello Capite queritur de Willelmo Baxtere in placito debiti vjs viijd pro ordeo empto de procuratore suo apud W[...] anno xvijmo ad dampna &c [Wm placed in mercy]
[7] ijd lex Johannes Dextere queritur de Ricardo Fysshe [... ...] ad dampna xld [... ...] perplegium Warn' [= Warennarii]
[8] iid. Robertus Hulle ponit se [... ...]
[9] ijd. Radulphus Chapman de leyc' queritur de Johanne D[...] in placito debiti iiijs ixd [... ...] Petri Anno xxmo detentis ad dampna xld et dictus Johannes venit in Curia et cognouit ideo in misericordia
[10] ijd. Robertus Irnemongere capellanus queritur de Willelmo Baxtere in placito debiti xxs pro blado ei vendito et ijs iijd [... ...] et dictus Willelmus venit in Curia et cognouit totum et erit in misericordia &c
[11] jd. Warn' [= Warennarius] in misericordia quia non attachiauit Johannem Gedlyng ad respondendum Simoni Breton' in placito transgressionis
[12] ijd. Willelmus de Stanton queritur de Hugone Barker in placito transgressionis et postea non est prosecutus [... ...]
[13] ijd. Gerardus Braban queritur de Riginaldo Braban in placito transgressionis et postea non est prosecutus ideo ille &c
NB The affeerors were Robert Shakeloc and John Dextere