Loughtteburgh' Curia Katerine que fuit uxor Johannis de Beaumont Chevalier Johannis Bussy Chevalier Albini de Enderby et Johannis Coton tenta ibidem die martis xviijmo die Junii Anno regni regis Ricardi secundi xxjmo



[1] misericordia ijd. Willelmus Baxtere defecit de lege sua sicut vadiauit versus Rogerum de Galmynton' ad secundam Curiam precedentem in placito debiti ijs vjd et ideo consideratum est quod dictus Rogerus recuperabit predictum debitum et dictus Willelmus in misericordia pro detencione &c
[2] ijd. Willelmus Dextere ponit se in misericordia pro licencia concordandi cum Alicia Hollebecche in placito debiti
[3] misericordia taxatur ijd. Thomas Hayteley queritur de Johanne Gedlyng' in placito debiti vjs de Redditu aretro de tenemento que tenet de eo in Baxtergate [... ...]* sancti Michaelis nunc ulteriore preteritum detento ad dampna xijd et dictus Johannes venit [... ...]* non potuit dedicere quin debet et erit in misericordia et dampna taxantur ad [MS blank]
The affeerors were John Duffeld and John Tonley.

* The sense is, of course, that the rent was due at Michaelmas.
* The words are likely to be something like 'in Curia et'